utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390099

Charter Number: 02390099
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis in Cristo salutem Piis petitionibus filiorum nostrorum A[dam] prioris et monachorum Cluniacensium in Pontefracto virorum bone opinionis ex debito oficii nostri nobis incumbit annuere et eorum iura fovere Inde est quod eorundem sustentationi providere pro intuitu volentes presentis scripti munimine eis monasterium sancti Iohannis Ewangeliste in quo deo serviunt confirmamus et ecclesias omnes quas in nostro archiepiscopatu possident scilicet ecclesiam omnium sanctorum in Pontefracto et ecclesiam de Ledeshama ecclesiam de Dardingtona ecclesiam de Sleiteburna ecclesiam de Silkestona cum omnibus pertinetiis earum in perpetuum et inviolabiliter possidendas dilecti filii nostri Henrici de Laceio precibus nos ad hoc invitantibus qui prenominatas ecclesias eisdem monachis an antecessoribus suis donatas in nostra presentia devoto et hilari animo ipsis concessit In ecclesiis vero predictis cum vacaverint liceat eisdem monachis redditum earumdem ecclesiarum rationabiliter augere pro sua et hospitum sustentatione et clericos libere ad instituendum presentare salvis episcopalibus et sinodalibus Preterea rogatu canonicorum nostrorum capituli Eboracensis predictis monachis confirmamus medietatem de Ledeshama perpetuo tenendam de capitulo Eboracensi per x marcas annuatim solvendas et omnes donationes quas eis fecerint rationabiliter advocati eorum Robertus Illebertus et Henricus de Lasci scilicet et villam de Ledestona alteram medietatem de Ledesahma Witewodam Dodewrdam Barneslaiam Kellinglaiam cum pertinentiis suis omnibus quam scilicet Kell[ingleyam] in presentia nostra eis dedit et concessit et carta sua confirmavit H[enricus] et heredes sui ad warantizandum contra omnes homines vel dandum eis rationabile excambium sicut habetur in ipsa carta ipsius Henrici de Lasci Testibus R decano T Sotevagina R de sancta Columba
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter