utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390104

Charter Number: 02390104
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia Eboracensis archiepiscopus capitulo sancti Petri et omnibus parochianis suis salutem et dei benedictionem Episcopali attinet sollicitudini terras et possessiones ecclesiasticas et precipue religiosis domibus collatas pastorali sollicitudine defendere et auctoritatis sue pagina ad perpetuam stabilitatem solidare Hinc est quod monasterio sancti Petri et sancte Hylde de Wyteby et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam sancte Marie eiusdem ville cum capella de Snetuna et sancti Stephani de Filinga et omnibus ad eam pertinentibus et ecclesiam sancte Marie de Hakenes cum pertinentiis suis et ecclesiam de Samara cum pertinentiis suis et ecclesiam de Hotuna cum pertinentiis suis et ecclesiam de Crosseby Ravenswart cum pertinentiis suis et ecclesiam de Atona cum capella Newetunie sub Ohtnebercg et aliis capellis et omnibus ad eam pertinentibus et ecclesiam de Kyrkeby cum pertinentiis suis et ecclesiam de Engelbi cum pertinentiis suis quam Adam advocatus eiusdem ecclesie me presente meisque ecclesie predicte de Wyteby super sacrum altare in liberam et perpetuam elemosinam dedit et obtulit hanc itaque simul cum aliis ecclesiis salvo iure Eboracensis ecclesie et episcopalibus consuetudinibus in perpetuam elemosinam confirmamus excepto quod ecclesia sancte Marie de Wyteby quieta sit de sinodo Preterea vero predicte ecclesie sancti Petri et sancte Hylde de Wyteby et monachis ibidem deo sevietibus concessimus et confirmamus in elemosinam perpetuam quod reges Anglie Willelmus et Henricus et Stephanus predicte ecclesie dederunt et confirmaverunt videlicet omnes libertates et dignitates et consuetudines ecclesie sancti Iohannis de Beverlaco et ecclesie sancti Wilfridi de Ripun et ecclesie sancti Petri de Eboraco Similiter predicte ecclesie de Wyteby et monachis eiusdem loci concessimus et confirmamus ecclesiam omnium sanctorum de Fiskergate in Eboraco cum pertinentiis suis que propria cella monachorum est de Wyteby liberam et quietam ab omni episcopali consuetudine quam Willelmus et Henricus reges Anglie predicto monasterio dederunt cum tali libertate qualem habet ecclesia sancti Iohannis de Beverlaco et ecclesia sancti Wilfridi de Ripun ut ibi aliqui monachi de Wyteby maneant iugiter et servitium dei ibidem pro regibus Anglie et pro heredibus eorum continue celebrent Confirmamus etiam monasterio de Wyteby ecclesiam sancte Hylde de Midlesbur cum pertinentiis suis que est cella monachorum prenominatorum liberam et quietam ab omni episcopali consuetudine Ecclesiam vero sancti Petri de Halenes que est similiter cella monachorum de Wytebi in perpetuam elemosinam illis similiter confirmamus ferrum iudicale cum pertinentiis suis et fossam cum omnibus que ad eam pertinent Hii sunt testes Cuthbertus prior de Gisburnia Symon canonicus de Kirkham magister Robertus Hospitali Wivianus presbiter et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter