utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390130

Charter Number: 02390130
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Eboracensis archiepiscopus R decano et capitulo sancti Petri et omnibus parochianis suis salutem et dei benedictionem Ad episcopalem spectat sollicitudinem terras et possessiones ecclesiasticas et precipue religiosis domibus collatas pastorali cure defendere et auctoritatis sue pagina ad perpetuam stabilitatem roborare Hac itaque consideratione monasterio sancti Petri et sancte Hylde de Wyteby et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam sancte Marie eiusdem ville cum capellis suis de Snetune et sancti Stephani de Fielinga cum pertinentiis suis et ecclesiam sancte Marie de Halenes cum pertinentiis suis et ecclesiam de Semara cum pertinentiis suis et ecclesiam de Hotona cum pertinentiis suis et ecclesiam de Crosseby Ravenswart cum pertinentiis suis et ecclesiam de Etuna cum capella Newetunie sub Ohtnebercg cum pertinentiis suis et ecclesiam de Kyrkeby cum pertinentiis suis salvo iure Eboracensis ecclesie et episcopalibus consuetudinibus in perpetuam elemosinam confirmamus excepto quod ecclesia sancte Marie de Wyteby quieta sit de sinodo Preterea vero concedimus eidem monasterio ecclesiam omnium sanctorum de Fiskergate in Eboraco cum pertinentiis suis cum tali libertate qualem habet ecclesia sancti Wilfridi de Ripuna Concessimus etiam et confirmamus eidem monasterio de Wyteby ecclesiam sancte Hylde de Midelsbur cum pertinentiis suis que est cella monachorum liberam et quietam ab omni episcopali consuetudine Hii sunt testes Savaricus abbas Eboracensis Hailredus abbas Riewallensis Cuthbertus prior de Gisburnia Galfridus prior de Kerkam Robertus archidiaconus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter