utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400021

Charter Number: 02400021
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1103 - 1107
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Beata et gloriosa Dei genetrix virgo Maria quanto sit honore diligenda ex hoc apparet quod sine viro de spiritu sancto Deum concepit Dominum peperit et tam in conceptione quam in partu integerrima virgo permansit Mundo salutem reddidit morteque perempta vitam fidelibus reparavit Merito itaque ad tante virginis cultum templa consecrantur per orbem ut in eis virginis mores et vita retributiones merita pie predicentur Quod ego Herbertus episcopus considerans unacum domino Rogerio Bigoto viro nobili et domini mei regis Henrici dapifero ipso volente et concedente in nomine et honore ipsius virginis matris Dei aput Theofordensem villam ecclesiam construere et coedificare cepimus quam et terris et ecclesiis decimis et aliis redditibus pari voto pari moderatione uterque nostrum dicte virgini donavit [Dedit] itaque Rogerius Bigot de auctoritate nostra eidem ecclesie ad ipsius constructionem et monachorum Cluniacensium qui in ea Deo perpetuo servituri sunt sustentationem quicquid iuris habebat in ecclesiis de dominicis terris suis videlicet de Iochesforda et tota soccha eiusdem et de Haella de Fornesettia de Fremingaham maiori et minori de Keresala de Saham et de Stanaham et de Hocham et de utraque Bradeleia et de omnibus terris quibus Deus eum accrescere fecerit Ego autem Herbertus episcopus quantum ad me pertinet has omnes prenominatorum maneriorum ecclesias cum terris et decimis omnibus[que] earum pertinentiis eidem ecclesie sancte Marie et monachis Cluniacensibus in ea Deo servientibus concedo et episcopali auctoritate proprio scripto meo confirmo ut eas habeant et possideant libere et quiete et honorifice cum omnibus ut dictum est pertinentiis ex quo eas vacare contigerit salvis episcopalibus et canonica iustitia in clericos quos mihi et successoribus meis representaverint qui et nobis de spiritualibus et eis de temporalibus respondebunt Preterea donavit eis Rogerus Bigotus manerium de Snaresselle cum omnibus pertinentiis suis et totam terram quam EIgivi tenuit in Theofordia infra burgum et extra sicut eam a rege Willelmo seniore habuit et omnia que Osbertus eidem contulit ecclesie et tenuit tempore regis Edwardi et bruerium de Redesham cum tota terra sua et terrulam quam tenebat in Risseworda de abbate Eliensi et quinque milia allecium in prefata soccha de Cheressala et viginti libratas terre quas eis assignavit qui ei placuerint Donaverunt se Rogerus Bigot et uxor sua Adalaiza et homines eorum cum heredibus suis finaliter in fine sepeliendos in eadem ecclesia beate Marie Item et duas partes decimationum de dominiis eorum de omnibus que decimari debent in presentia nostra eidem ecclesie contulerunt et alia beneficia preter ista sicut carta domini Rogerii Bigoti omnia continens et corroborans testatur que omnia eis concedo et episcopali auctoritate corroboro donans insuper beatorum apostolorum Petri et Pauli qua fungimur auctoritate et nostra et eis et omnibus benefacientibus eidem ecclesie et fratribus prenominatis et in eadem ecclesia sepultis vel sepeliendis benedictionem et absolutionem nostram Preterea ego Herbertus episcopus dono eidem ecclesie totam terram quam habuit Harfast episcopus et Ricardus filius eius in Theofordia infra burgum et extra et totam terram de Fakerthonafeld cum socha sacha tol theem infangenethef liberam et quietam ab omnibus rebus sicut censarium ecclesie et decimas omnes tam de agro satoniali quam de pascuali et terram in qua fuit domus ipsius ecclesie et molendinum quoddam cum prato et hospitellos quos in eadem villa habebam et terram meam de Sileham cum omnibus que ad eam pertinent in pratis et pasturis in bosco et plano in viis et semitis in stagnis et pisconiis in mariscis et alnetis [et] omnibus aliis rebus sicut Herbertus capellanus eam tenebat de me Saccham et censum quem habebam in prefata ecclesia sancte Marie condonavi eamque liberam et immunem ab omni servitio et consuetudine episcopali necnon exactione quoad me vel offici ales meos [debeatur] constitui salva tamen reverentia episcopalis officii recipiendorum sacramentorum in eadem ecclesia Quod si contigit ut predicti monachi ecclesiam et habitationem suam in alium locum eiusdem ville transferant eandem libertatem quam huic concessi eidem per omnia concedo nichil priori ecclesie auferens Hec antenominata facio per donum quod in commutationem harum rerum Deo pro anima sua et uxoris sue Adelaize pro animabus parentum et filiorum suorum donavit prefatus Rogerus Bigot ecclesie sancte individue Trinitatis quam ego edificare cepi aput Norwicense oppidum videlicet ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus que ad eandem pertinent excepta terra de Flichestona quam in manu sua retinuit Guneththonam quam Ricardus de Flech tenebat de illo et ipse de me donavit et reddidit ecclesie sancte Trinitatis et Ricardus et uxor eius et filii ita tenebunt de ecclesia et de monachis sicut tenebant de ipso similiter et Guodricum presbiterum cum terris et ecclesiis suis et quas de eo tenebat Factus sum autem frater in predicta ecclesia beate virginis Marie particeps futurus ego et successores mei omnium bonorum que in eadem ecclesia agenda sunt usque ad consummationem seculi Ut autem hec supradicta helemosina et utriusque partis donatio et commutatio fidelis perpetua perseveret et ut monachi Cluniacensis in ipsa ecclesia conversationis cuncta que prenominata sunt libere et quiete et honorifice et indissolubiliter teneant et possideant terras scilicet et ecclesias decimas et redditus noverint presentes et futuri quod dominus meus Henricus rex et domina mea Matildis regina cum multis aliis qui subscripti sunt signo crucis Domini propriis manibus ea inscripto confirmaverunt et sigillum suum huic carte in presentia nostra apponi fecerunt Ego autem Herbertus apposui et meum confirmans eis omnia que in episcopatu nostro donata sunt vel in posterum dabuntur et sic carte donatorum eisdem testantur Signum + Gundulfi episcopi Signum + Eustachii de Britoil Signum + Eudonis dapiferi Signum + Grimbaldi Signum + regis Signum + Matilde regine Signum + prioris sancti Stephani Signum + Herberti episcopi Signum + Aluredi archidiaconi Signum + Hunfridi archidiaconi Signum + Rogeri Bigoti Signum + Hunfridi Bigoti Signum + Iohannis capellani Signum + Rotoldi [filii] comitis Signum + Simonis filii ducis Signum + Willelmi Malebit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter