utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400041

Charter Number: 02400041
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
+ In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ebrardus Dei gratia Norwicensis episcopus omnibus Dei fidelibus tam presentis quam futuri temporis salutem Magna est misericordia redemptoris nostri qui et In elemosinarum largitione nostrorum posuit remedia peccatorum et pro temporalibus eterna comutat Nec minus eius formidanda iustitia est In Cuius iudicio patebunt abdita loquentur cogitationes et non solum de otiosis verbis Sed etiam de his que nobis temporaliter collata sunt usque ad novissimum quadrantem exigemur reddere rationem quod Ego studiose considerans et districtionem ipsius pertimescens iudicii de beneficiis ab eo mihi collatis subscriptam portiunculam ei serventium usibus statui delegare Dono itaque et presente Deo confirmo In usus monachorum nostrorum In nostra episcopali ecclesia Deo servientium quicquid Ego et predecessores mei Norwicenses episcopi hactenus habuimus in Becham et in Hemestede et in Plumestede in terris in molendinis in bosco et omnibus aliis pertinentiis et consuetudinibus suis ita bene plenarie libere et quiete sicut Ego vel aliquis predecessorum meorum umquam melius tenuimus In dominio nostro Dedi etiam eis tenuram et servitium Rannulfi de Torp ita Ut idem Rannulfus de eis teneat et eis servitium faciat scilicet X solidos per annum Preterea Dedi eis totam decimam de dominica aula de Cressingeham et tertiam partem decime de dominica aula de Sechesforde et de Elmham et Humbresfelde et hec omnia ab omni servitio consuetudine et exactione libera et quieta In perpetuum esse concedimus monachorum tantum quorum sustentationi concessa sunt usibus omnimodis profutura Si quis autem hanc nostre constitutionis paginam sciens aliquid contra eam moliri temptaverit secundo tertiove commonitus sinon se correxerit sit anatema et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi et a communione sancte ecclesie segregatus In extremo examine districte ultioni subiaceat Et ut hec donatio firma et rata permaneat episcopalis sigilli appositione et subscriptorum testium attestatione corroboratur quorum nomina hec sunt Willelmus archidiaconus Walchelinus archidiaconus Willelmus filius Humfridi archidiaconus Gaulenus prior Eie Savaricus prior Horssef Radulfus de Snar Rogerus Adam nepotes episcopi Turoldus et Gaufridus presbiteri Willelmus magister Rogerus decanus Ricardus decanus Hugo decanus Rogerus decanus Rodbertus et Iricus et David et Willelmus decani Herbertus et Stephanus clerici comitis H Rodbertus de Vall Walterus Haltere Iohannes dapifer Petrus filius Alani Willelmo Baro Arturus Rogerus de Fleg Ricardus et Radulfus de Strat Willelmus de Colech Goscelinus Grossus Rodbertus filius Hermanni Willelmus et Gervasius de Nod Warinus et Ulf decani Radulfus de Crich Rodbertus et Willelmus et Iordanus presbiteri de Humbr Rodbertus cocus Willelmus de Fleg
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter