utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400052

Charter Number: 02400052
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1145
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Evrardus Dei gratia Noruuicensis episcopus omnibus tam presentis quam futuri temporis fidelibus salutem et benedictionem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et sancte Marie Eb et monachis abbatie Eboracensis cellam de Romburg cum ecclesia de Wisset et ecclesia de Spreteshal et ecclesia de Holton et ecclesia de Cove cum terris et decimis et silvis et omnibus beneficiis que ecclesia de Rumburg possidebat quando abbatie Ebor donata fuit Preterea concessi et hac carta mea confirmavi prefate abbatie ecclesiam de Banham et ecclesiam de Wilghebi cum decimis et omnibus ecclesiasticis bonis que prefata abbatia in diocesi nostra possidebat antequam cella de Rumburg ei in elemosinam collata fuerat Hec autem omnia cum omnibus pertinentiis suis et omnia bona ecclesiastica que in diocesi nostra prefatum monasterium devotione fidelium possidet confirmamus et presenti carta corroboramus monachorum omnino usibus et eorum sustentationi imperpetuum profutura salvo iure quod matrici ecclesie Norwicensi debetur Testibus Ingulfo priore Willelmo Turb Willelmo cantore Norwic Willelmo archidiacono A de Caln clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter