utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400076

Charter Number: 02400076
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1161 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Gestarum rerum memoriam scriptis ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus controversiam que inter ecclesiam sancte Marie de Acra et ecclesias de Massingham vertebatur de decimis de dominio fratrum monachorum de Acra in Massingham ad perpetuum pacis bonum hoc amicabiliter fine esse decisam videlicet quod predicti fratres monachi de Acra annuatim reddent ecclesiis de Massingham pro prescriptis decimis de dominio suo quod tempore huius inter eos facte transactionis habuerunt quindecim solidos tribus terminis memoratis ecclesiis de Massingham solvendos ad festum sancti Michaelis quinque solidos et ad natale Domini quinque solidos et ad Pascha quinque solidos Et quoniam terre monachorum in duabus parochiis ecclesiarum de Massingham sunt pro portionibus terrarum post obitum Yvonis presbiteri x solidos reddent annuatim ecclesie sancte Marie de Massingham et v solidos ecclesie omnium sanctorum prestitutis terminis secundum memoratam computationem Ut igitur hec inter sepedictas ecclesias facta transactio perpetuam et inviolabilem optineat firmitatem presentis scripti attestatione eam futuris temporibus insinuamus et episcopali auctoritate confirmamus et sigillo nostro corroboramus Testibus Willelmo archidiacono Norwicensi magistro Stangrino Ernaldo Lupello Rogero clerico Lamberto clerico de Acra Willelmo dapifero Radulfo de Necheton Galfrido de Massingham Galfrido de Depeden Willelmo Torello et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter