utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400077

Charter Number: 02400077
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1166 - 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis W Dei gratia Norwicensis episcopus salutem Ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus controversiam que vertebatur inter Henricum priorem et conventum de Acra et Radulfum de Plaiz super advocatione ecclesie de Otringehede sub hac transactionis forma terminatam esse et sopitam Henricus siquidem prior et totus conventus remiserunt Radulfo de Plaiz omnem querelam quam habuerunt in advocatione prescripte ecclesie et omni iuri quod asserebant se in ea habere renuntiaverunt ita ut de cetero remaneat Radulfo de Plaiz et heredibus suis inperpetuum advocatio libera et quieta et facultas presentandi clericum ad eandem ecclesiam unum post alium prout decesserint Quicumque vero eiusdem ecclesie fuerit persona singulis annis nominatim de sepedicta ecclesia reddet ecclesie sancte Marie de Acra xii denarios ad sinodum post Pascha ita scilicet ut preter hos xii denarios conventus de Acra nichil amplius ab ea possit exigere Hiis t[estibus] Willelmo archidiacono Norwicensi Osb[erto] decano Lewen magistro Staingrino Ricardo de Draiton Stephano Reinero Roberto de Wastunesham Roberto de Gimmingham Ricardo de Risingh Willelmo de Geitun Iohanne Gaufrido capellano Lamberto Rogero Amicio clericis Willelmo de Novill et Burnell et Radulfo de Sancto Germano et Radulfo de Claia militibus et aliis Huberto de Ria Simone de Caili Willelmo Malet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter