utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400089

Charter Number: 02400089
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie fidelibus Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem et dilectionem Ne possessiones que canonice venerabilibus et Deo dedicatis locis largitionibus potentium et fidelium oblationibus collate sunt aliquorum temerariis concussionibus perturbentur solerti diligentia decet eum qui pastoris vices agit invigilare Pio itaque proposito et suscepto pastorali autem officio dilectis filiis nostris monachis in diocesa nostra in monasterio sancti Petri aput Eyam Deo famulantibus tam presentibus quam posteris duximus providere et ad eos et eorum possessiones omnes quas aliquorum ob eterne retributionis spem nitentium largitionibus et oblationibus vel aliis quibuscumque modis canonice adepti sunt nostre auctoritatis extendere munimenta in quibus has propriis volumus annotare vocabulis ecclesiam sancti Petri que est extra villam Eye cum tota terra quam bone memorie Henricus rex eodem monasterio concessit aliam etiam ecclesiam que est infra villam Eye cum omnibus ad eam pertinentibus tam in terris quam in decimis sive aliis possessionibus decimam de dominio castelli Eye duodecim solidos in foro Eye unam feriam per iiii dies ad festum sancti Petri kalendas Augusti villam totam que dicitur Stok cum ecclesia et decima villam que dicitur Pelecoch cum ecclesia et decima Frasingefeud Bedefeud cum ecclesia et decima carucatam terre in Badingeham totam partem terre Osberti de Cuntevill in Acoute terram quam Benedictus tenuit in Stok cum omnibus pertinentiis suis decimam de propriis maneriis Eye decimam de dominio de Stradebroc de Redingefeud de Dinnenetun Thatingetun decimam de dominio de Bedingeham decimam de dominio Huberti Walter de Snape de Keletun et de Holesleya decimam de dominio de Leystun et de dominio de Lax feud decimam pasnagii Eyensium nemorum tam in denariis quam in porcis decimam Walteri arbalasterii decimam de dominio de Huntingefeud et de dominio de Henges decimam de toto censu Donewic tam in allecibus quam in denariis decimam de dominio Wiverdestonie decimam de dominio Ukenhell octo acras terre quas Rogerus Gulafr dedit in Ukenhell de dominio suo duas solidatas terre quas Willelmus Gulafr dedit sancto Petro Eye decimam de dominio de Giselingeham decimam de dominio de Rikingehal et de Wilebegh decimam de dominio Raydonie decimam de dominio de Hrom et de Selfhangr et quod Alforinus presbiter tenuit in Hyri decimam de dominio de Clakestorp et de dominio de Glemham et quendam sokemannum cum tota terra sua in Pethagh decimam de xxx acris quas tenet Willelmus Rule de feodo comitis Hritannie decimam de dominio Petri de Hedingefeud decimam de dominio Humfridi de Plaiford et ecclesiam eiusdem ville cum pertinentiis suis et Alfricum de Fen cum terra sua et in Weybrod sokemannum unum cum tota terra sua decimam de dominio Hernaldi in Witingeham octo acras terre quas ipse Hernaldus dedit in Witingeham in morte filii sui decimam de dominio Willelmi de Hrisewrd decimam de dominio Radulfi Grossi in Crating decimam de dominio Walteri de Contvilla in Cotes totum mariscum de Aldefen decimam Humfridi de mercato in Framingeham decimam de dominio Rocelini de Linstede piscariam de Welles terram Wlmari in Iakesleya septem solidatas terre quas tenet Wlmarus presbiter in Codeham terram Godemanni in Iakesl septem solidatas terre quas habent monachi Eye in Thornham terram quam Folcardus diaconus tenuit in Melles istas etiam ecclesias ecclesiam sancti Leonardi et sancti Iohannis Haptiste de Donewic et omnes ecclesias eiusdem ville tam factas quam faciendas et totam terram de laico feudo quam in eadem villa inpresenti possident vel infuturum adquirere poterunt ecclesiam de Hedingeham cum pertinentiis suis ecclesiam sancte Margarete de Halegestowe et candelam totam de eadem ecclesia in festo sancte Margarete ecclesiam de Lakesleya cum terris et decimis ad eam pertinentibus cum laico feudo quod Robertus presbiter tenuit in Iakesl ecclesiam de Melles cum terris et decimis ad eam pertinentibus ecclesiam de Thornham cum terris et decimis ad eam pertinentibus Omnes prenominatas possessiones predictis fratribus tam presentibus quam futuris in monasterio sancti Petri aput Eyam Deo servientibus presentis scripti nostri attestatione confirmamus et sigilli nostri inpositione corroboramus Si quas preterea in futurum Deo opitulante canonice poterunt adipisci similem indulgemus illis auctoritatem Cuntis autem predicto loco beneficia conferentibus et predicto monasterio iura sua integra et inviolata servantibus sit eterne beatudinis meritum et pax Domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et aput districtum iudicem sempiterne pacis gaudia inveniant Si quis vero quod absit supradictum monasterium perturbare aut possessiones prenominatas auferre diripere aut ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare temptaverit nisi temeritatem suam digna satisfactione correxerit reum se divino iudicio de perpetrato facinore fore cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi alienus existat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Fiat Fiat Fiat Amen Salva sit in omnibus apostolice sedis auctoritas et nostre Norwicensis sedis iustitia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter