utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400090

Charter Number: 02400090
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis ecclesie Dei filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem Noscat universitas vestra quod monasterio beati Petri de Eya et monachis ibidem Deo servientibus omnes ecclesias de Donewic et de Eya quas habent ex antiqua donatione Roberti Maleth auctoritate bone memorie Herberti quondam Norwicensis episcopi et omnes alias possessiones quas iuste et canonice possident concedimus et auctoritate episcopali confirmamus sicut rex felicis memorie Henricus eis concessit et carta sua confirmavit et sub eadem libertate prohibentes sub anathemathe ne quis eis iniuriam faciat nec in bona ipsorum violentas manus extendat Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter