utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400114

Charter Number: 02400114
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1168
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem Ad pastoralem spectat sollicitudinem religiosis desideriis adquiescere et eorum studia vigilanti cura promovere Inde est quod tuis iustis postulationibus dilecte in Domino Clemens de Lanton prior venerande clementer annuimus et ecclesiam beati Augustini in Norwico cum omnibus ad eam pertinentibus tibi tuisque successoribus et canonicis in ea secundum regulam beati Augustini regulariter viventibus concedimus quam Wlfhrac et Herbertus frater eius presbiteri in presentia nostra ad instituendum in ea canonicos secundum regulam Lanthon ecclesie Deo militaturos tibi pia devotione concesserunt salvo iure Norwicensis ecclesie et canonica obedientia Et ne id quod a nobis canonice actum est ulla unquam temeritate turbetur hanc concessionem nostram presentis scripti attestatione confirmamus et sigilli nostri impositione roboramus Testibus Ernulfo Lexoviensi episcopo Rannulfo priore Norwicensi Willelmo archidiacono Norwicensi Arnaldo Lupello et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter