utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400145

Charter Number: 02400145
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universitati vestre notum facimus nos concessisse et confirmasse ecclesiam de Briseta cum decimis reditibus terris et cum omnibus ad eam pertinentibus ecclesie et conventui canonicorum regularium sancti Leonardi de Nobliaco salva reverentia et canonica obedientia Norwicensis episcopi et salvo iure et dignitate Norwicensis ecclesie Preterea concessimus et confirmavimus prenominatis ecclesie et conventui duas garbas decimarum de una carucata terre de dominico de Stansfeldhalle in villa de Wenham Combusta et decimas de Lose et decimam septem acrarum terre in Hecham et alia omnia quecunque prefati canonici adquisituri sunt in episcopatu Norwicensi Et ut hec nostra concessio et confirmatio perpetuam optineat firmitatem presens scriptum sigilli nostri appositione corroboravimus Hiis testibus Walkelino et Rogero archidiaconis Iohanne et Gileberto monachis Toroldo et Radulfo capellanis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter