utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400146

Charter Number: 02400146
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus universis sancte matris ecclesie fidelibus salutem Notum sit universitati vestre nos concessisse et confirmasse canonicis regularibus de Nobiliaco Deo servientibus ecclesiam de Brisete cum omnibus decimis et terris et omnibus pertinentiis de donatione Radulfi filii Brianni et Emme uxoris sue et capellam de Losa et omnes decimas de Losa et decimam de pane et cervisia ipsius Radulfi quamdiu fuerit in Suffolchia et magnum gardinum quod est ab aquilonari parte monasterii de Brisete cum quarta parte unius acre que coniacet pomerio et curiam que interiacet gardino et ecclesie cum alio parvo gardino quod est ab orientali plaga et terram Pachingi de Watefeld et omnes decimas terras redditus et possessiones quas predictus Radulfus et Emma uxor sua contulerunt Deo et beato Leonardo et predictis canonicis Preterea concedimus et confirmamus ecclesiam de Finebergia prefatis canonicis ex donatione Galfridi Durfath et decimam de Fineberge et triginta tres acras de feodo franco Huius confirmationis sunt testes Walkelinus et Rogerus archidiaconi et plures alii Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter