utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400157

Charter Number: 02400157
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1165
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
W Dei gratia Norwicensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis in Christo salutem Optimas nostri officii partes exerceri speramus dum honestarum personarum promotioni et defensioni diligentiam adhibemus inde est quod Roberto clerico filio Walteri de Waxtunesham quem tam morum honestas quam literalis commendat disciplina ecclesiam de Waxtun cum universis pertinentiis prece et obnixa petitione eiusdem ecclesie advocatorum vacantem et ab omni reclamatione liberam in perpetuam canonice donavimus elemosinam Ne ergo hanc nostram donationem vexire vel in irritum ducere aliquis presumat eam nostri auctoritate scripti confirmavimus et sigilli nostri appositione corroboravimus Hiis testibus R archidiacono Thoroldo capellano Adam de Caln Waltero de Caln Ricardo de Dreyton Ahbram clerico Wichmer decano Adam de Punhig Simone de Gacelay Stephano de Snaring
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter