utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400172

Charter Number: 02400172
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1198 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Sub regularis vite disciplina viventibus propensiori favoris studio adesse constringimur eorumque promotionibus ut devotius ac famularius divinis valeant obsequiis inherere cum quanta possumus sollicitudine mediante iustitia diligenter intendere et ne super hiis que sustentationibus eorum profutura pia concessit fidelium devotio indebite molestentur episcopalis eis auctoritatis et protectionis munimine impendere Eapropter ad universorum volumus devenire notitiam quod honestatem et piam in Deo conversationem dilectarum filiarum monialium de Blakebergh considerantes attentius quodque in novelle sue plantationis iuventute ad sustentationem suam nec eis redditus habundant nec sufficiunt facultates Dei causa ac religionis favore ecclesiam de Midelton cum omnibus ad ipsam pertinentibus eis in proprios usus suos imperpetuum habendam ac integre possidendam concessimus ad presentationem Roberti de Scalis eiusdem ecclesie patroni ac de assensu Rogeri de Scalis fratris ipsius salva in omnibus obedientia reverentia honore et consuetudinibus debitis sancte Norwicensis ecclesie et honesta sustentatione vicarii qui in prefata ministrabit ecclesia Hanc itaque concessionem nostram ut perpetue stabilitatis robur optineat presentis scripti ac sigilli nostri patrocinio confirmamus Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter