utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400193

Charter Number: 02400193
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus I Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universis notum esse volumus nos ad petitionem Iohannis clerici persone de Sudcrec assensu dilectorum filiorum nostrorum prioris Oddonis et monachorum de Acra ad quos dinoscitur pertinere predicta ecclesia concessisse Andree clerico totam liberam terram eiusdem ecclesie cum homagiis et pertinentiis suis excepta terra illa in qua domus ecclesie site sunt De domibus etiam illis concessimus eidem Andree hospitium suum cum proximo horreo et totam decimam Ricardi filii Bondi prepositi que provenit ex terris ad domum eius pertinentibus cum minutis decimis et totam decimam Hirdmanni Rufi simili modo et totam decimam Radulfi filii Bondi similiter et totam decimam Willelmi de Candos simili modo et totam decimam eiusdem Andree Predictas itaque terram et decimas memorato A concessimus inperpetuum tenendas de predictis monachis solvendo inde eis nomine pensionis annue dimidiam marcam argenti in Purificatione sancte Marie Testibus Teingrino archidiacono Gaufrido capellano magistro Reinero magistro Roberto de Waxt[one]sham Thoma Britt magistro Lamberto magistro Simone Elia clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter