utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400273

Charter Number: 02400273
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus eternam in Domino salutem Dignum est ut nos quos divina miseratio licet indignos ecclesie sue preesse permittit viris religiosis prodesse iustis et legitimis modis quibus possumus satagamus et eorum promotionem efficaciter studeamus expedire quos sanctiore vite conversatione et meritorum abundantiori honestate in Dei ecclesia novimus preeminere Eapropter ad universorum volumus notitiam devenire nos dilectis nostris in Christo monachis de Rameseia concessisse canon ice et confirmasse Dei causa et religionis favore subscriptas pensiones de infra notatis ecclesiis in perpetuum ad pias elemosinarum largitiones exercendas et ampliora Christi pauperibus humanitatis beneficia conferenda percipiendas videlicet de ecclesia de Walsocne quadraginta solidos post mortem magistri Guarnerii eiusdem ecclesie rectoris et de ecclesia de Brancestre unam marcam post decessum magistri Ricardi rectoris eiusdem ecclesie et de ecclesia de Ringstede unam marcam post mortem magistri Willelmi rectoris eiusdem ecclesie et de ecclesia de Laweshill duas marcas post mortem magistri Iohannis rectoris eiusdem ecclesie et de ecclesia de Dunham duos aureos post decessum magistri Willelmi rectoris eiusdem ecclesie Preterea antiquas pensiones a pie memorie predecessoribus nostris Norwicensibus episcopis ipsis rationabiliter concessas eis canonice confirmamus scilicet duas marcas de ecclesia sancti Petri de Welles et viginti solidos de ecclesia de Hengeie et unam marcam de ecclesia sancti Alberti de Burnham Et ut hec nostra confirmatio stabilis et illibata in posterum perseveret eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio communimus Testibus Thoma Britone Eustachio capellano magistro Lamberto magistro Waltero de Calna Roberto de Chipeham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter