utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400302

Charter Number: 02400302
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Ex commissi nobis officii debito constringimur religiosorum commodis et utilitatibus efficaciter intendere et ut temporalis vite subsidiis non destituantur curam et solicitudinem adhibere Attendentes itaque propensius dilectorum nobis in Christo monachorum de Waleden conversationem sanctam et fervorem religionis qua plurimum pollere dinoscuntur quodque illis ad sustentationem vite nec possessiones nec redditus laici habundant in quodam beneficio ecclesiastico ipsorum insufficientie Dei causa ac religionis favore decrevimus subvenire Eapropter ad universorum volumus pervenire notitiam nos ipsis ecclesiam de Chippenham cum omnibus ad ipsam pertinentibus concessisse canonice et confirmasse in proprios usus suos perpetuo possidendam salva obedientia reverentia honore et consuetudinibus debitis sancte Norwicensis ecclesiee et honesta vicarii sustentatione qui in eadem ecclesia a nobis institutus vel successoribus nostris ad predictorum monachorum presentationem ministrabit Et ut hec nostra confirmatio firma et illibata perseveret eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio comunimus Testibus Thoma Brit Eustacio capellano magistro Waltero de Calna magistro Gervasio Guidone clerico Ricardo Basset
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter