utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400305

Charter Number: 02400305
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universitati vestre notum esse volumus nos pietatis intuitu et favore religionis concessisse dilectis filiis canonicis de Walsingham ecclesiam sancti Clementis de Burnham cum omnibus ad eam pertinentibus in usus proprios possidendam salva honesta et sufficienti sustentatione vicarii qui in ipsa nomine eorum ministrabit quam habent ex canonica donatione Willelmi le Veautre domini fundi et confirmatione bone recordationis Willelmi episcopi predecessoris nostri sicut carte eorum testantur Et ut hec nostra concessio perpetuam habeat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboramus Testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter