utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400311

Charter Number: 02400311
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1193
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes permissione divina Norwicensis ecclesie minister salutem in Domino Licet universos qui districtioris vite viam elegerunt ex episcopalis regiminis officio protegere et promovere debeamus loca tamen religiosa que nove plantationis manus erexit propensius attollere et protectionis nostre munimine fovere tenemur ut temerarie molestationis iniuria propulsata ad honorem et laudem Dei leta percipere possint incrementa Eapropter universis notum esse volumus nos confirmasse canonicis Premonstratensis ordinis apud Derham super mariscum commorantibus et Deo servientibus ecclesiam beate Marie virginis et locum in quo fundata est et totum tenementum cum advocationibus ecclesiarum et omnibus aliis pertinentiis et libertatibus que venerabilis frater noster Hubertus Saresberiensis episcopus in predicta villa habuit et eis pietatis intuitu et contemplatione religionis in puram et perpetuam contulit elemosinam dum aduc esset decanus Eboracensis salvis servitiis dominorum fundi que exinde debentur sicut carte predicti Huberti tunc decani et G filii G eiusdem fundi venditoris et tenementi testantur Et ut hec nostra confirmatio perpetue firmitatis vires optineat eam presenti pagina et sigilli nostri appositione communimus salvo in omnibus et per omnia iure et honore obedientia et reverentia sancte Norwycensis ecclesie Districtius autem inhibemus ne quis hanc confirmationem nostram infringere vel contra eam ausu temeritatis venire presumat Omnibus autem memoratis canonicis causa Dei et pietatis intuitu bona conferentibus sit pax et salus eterna Datum anno ab incarnatione Domini mcxcii Test[ibus]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter