utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400319

Charter Number: 02400319
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Ad omnium volumus pervenire notitiam nos concessisse et confirmasse monachis de Eboraco ecclesiam sancti Michaelis de Romburg cum omnibus pertinentiis ibidem habitantibus et ecclesiam sancti Andree de Wissette cum omnibus pertinentiis et capellam de Cove et capellam de Holeton cum omnibus pertinentiis in proprios usus ad sustentationem eorum Et ut hec nostra concessio et confirmatio perpetuam optineat firmitatem predictas ecclesias cum capellis presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboravimus Testibus Thoma Galfrido Iohanne Rogero archidiaconis Thoma Britone Eustachio capellanis magistro Lamberto Roberto de Chipeham magistro Waltero de Kaune magistro Gervasio Vincentio clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter