utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400334

Charter Number: 02400334
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1206
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos ad presentationem Sampsonis abbatis sancti Edmundi patroni ecclesie sancti Andree de Sexham divine pietatis intuitu concessisse dedisse et presenti carta nostra confirmasse dilecto filio Ernaldo de Sexham clerico eandem ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus ipsumque in eadem ecclesia personam canonice instituisse salva magistro I de Ros perpetua vicaria quam habet in eadem ecclesia solvendo inde annuatim dicto Ernaldo tanquam persone unum aureum nomine pensionis ad synodum Paschalem de Hoxen salvo quoque nobis et successoribus nostris in perpetuum iure pontificali et parochiali Hiis testibus Iohanne de Wrthestede magistro Columbo magistro Rofredo Iohanne et Hunfredo capellanis Germano de Bradestede Elya Bernard Alano de sancto Edmundo et aliis Dat Lond per manum David de Rudebi pridie nonas Octobris pontificatus nostri anno septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter