utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400349

Charter Number: 02400349
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1200 - 1214
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I gratia Dei Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos cartam bone memorie Iohannis quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hac forma [] Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum sectatores existere in singulis que a rationis tramite non recedunt ut et illorum acta ex nostra imitatione laudabiliora perseverent et nos que iusta sapiunt pariter et honesta prout ad nostrum spectat officium approbare et approbando diligere comprobemus pensatis bonis que in domo memorato noscuntur laudabiliter et habunde Dei gratia pululare pura pie conversationis et sancte religionis affectu cum insigni hospitalitatis gratia omnia supradicta sicut canonicis memoratis pie et rationabiliter concessa sunt et confirmata eis misericorditer duximus confirmanda et presentem confirmationem nostram istius scripti serie et sigilli nostri patrocinio roborandam T[estibus] [] Dat []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter