Charter Document - 02400409
Charter Number: 02400409
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1211
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
View Map
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1211
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum primo convenisset inter nos et dilectos filios nostros W priorem et monachos Norwicenses per cartam que sic incipit [] demum illi prime conventioni pro parte renuntiatum fuit et postmodum convenit inter nos et eosdem W priorem et monachos per cartam cuius tenor sic incipit [] Ne igitur processu temporis aliquorum malignitate per primam conventionem in aliquo debeat vel possit posteriori derogari universitati vestre auctoritate presentium protestamur ultime conventioni per omnia standum esse et ipsam firmiter in omnibus debere observari Hiis testibus magistro Galfrido de Neketon magistro Edmundo de sancto Amando Germano de Bradested Alano de Wepsted Rogero de Hampton Data per manum nostram iii nonas Novembris apud Burewull pontificatus nostri anno xii