utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400410

Charter Number: 02400410
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restatement
Date: 1211
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum sepius emersissent questiones inter predecessores nostros et nos ex una parte et dilectos filios nostros priores et monachos Norwicenses ex alia parte super silva de Thorpe et exitibus eius ut omnis in futurum cesset materia dissensionis in formam pacis subscriptam consensimus Concessimus eisdem monachis quod silva de Thorp et exitus silve communes sint nobis et illis salvis nobis et successoribus nostris imperpetuum warenna nostra et venatione eiusdem silve et salvo monachis bruerio suo quod separatim percipere consueverunt Fiet autem divisio hoc modo inter nos Monachi primo percipient unam arborem per liberationem forestarii nostri et visum nostrum et suum et nos aliam postea eiusdem estimationis per visum eorundem Et monachi habebunt illam arborem cum ramis cortice cospellis radice et tota escaeta et nos nostram similiter Et si contingit quod nos arbores nobis assignatas nolimus succidere monachi nichil iuris sibi vendicare poterint in arboribus illis Si malefactor aliquis interceptus fuerit inferens nobis dampnum de arboribus nobis assignatis vel de warenna vel venatione nostra satisfactio deliquentis ad nos ex integro spectabit et econverso satisfactio de arboribus assignatis monachis ad monachos et bruerio suo separato Arbores nobis assignate signabuntur bis signo nostro et semel signo monachorum et arbores assignate monachis signabuntur semel signo nostro et bis signo monachorum Si nos alicui dare volumus vel vendere de nemore non licebit nobis nisi de arboribus specialiter nobis assignatis De communi nulli licebit dare vel vendere nec monachis licebit aliquid de arboribus sibi assignatis dare vel vendere sed in usus suos necessarios et consuetos tantum convertere Silva custodietur per servientes nostros et monachorum ita tamen quod nos tanquam capud ecclesie habebimus summam custodiam Omnes exitus de nemore communi provenientes equal iter dimidia bimus scilicet herbagium pannagium pasturam bruerium thurbarium fougerium subboscum radices siccas placita forisfacturas essarta [] omnia preter ea que superius excepta sunt Non licebit autem nobis aut successoribus nostris aliquid de bosco capere nisi quantum monachi in de prius ceperint ita quod si ipsi multum inde perceperint et nos multum si ipsi modicum et nos modicum si ipsi nichil et nos nichil Ut autem hec nostra concessio et dispositio perpetuam optineat firmitatem presens scriptum sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro R de Harpele magistro R de Tiwa magistro E de sancto Amando R Colet Germano de Bradestede Matheo de Winterburn Anfrido de Den Henrico filio Simeonis Dat per manum nostram apud Geyuode iiii kalendas Novembris pontificatus nostri anno duodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter