utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02400440

Charter Number: 02400440
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1207
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Licet ex officii nostri debito omnium qui nobis subiecti sunt iustas petitiones benignius admittere debeamus virorum tamen qui religionis honestate fulgentes artioris vite viam elegerunt rationi consona propensius vota complere tenemur Eapropter universis notum esse volumus nos dilectorum filiorum nostrorum Alexandri prioris et canonicorum de Wausingham in ecclesia sancte Maria iuxta regulam beati Augustini Deo militantium piis desideriis affectione paterna faventes ipsis episcopali auctoritate confirmasse ecclesias decimas beneficia elemosinas et omnia que in presentiarum canonice possident vel que futuris temporibus annuente Domino iustis modis poterunt adipisci Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet ipsam ecclesiam sancte Marie in qua Deo ministrant quam Ricaldis et Gaufridus de Favartiis filius eius fundaverunt et locum cum ambitu ubi eadem sita est ecclesia et eorum consistunt edificia ex dono ipsius Gaufridi ex dono quoque eiusdem ecclesiam omnium sanctorum in eadem villa cum integritate omnium ad eam pertinentium et xx solidos de molendino in eadem villa annuatim percipiendos et viii acras terre et dimidiam in campo et in villa de Snaringes cum partibus prati que ad eandem terram pertinent ex dono Roelandi de Terra Vasta cum assensu Philippi filii sui et heredis ecclesiam omnium sanctorum in Magna Wausingham cum omnibus ad eandem pertinentibus ex concessione Roberti de Briencurt terram que fuit Roberti de Sproptel in eadem villa quam idem R eis prius dederat ex dono illustris viri Willelmi fratris illustrissimi regis domini Henrici secundi xl nummatas terre in Wausingham ex dono illustris comitis Rogeri de Claree servitium quod ad eum pertinebat de terra Hugonis filii Ricardi et decimum denarium de scutagio ex dono Helie de Eggemere et Agnetis uxoris sue vii acras terre in Wausingham dele ex dono et concessione Roberti filii Ernisii iiii solidos annuatim de redditu molendini sui de Welles et iii acras et dimidiam in Warham et terram et pratum quod Stephanus clericus de Wareham eis dedit et v acras terre quas Galfridus filius Simonis eis dedit salvo servitio quod idem S et G eidem R debent ex dono Hugonis de Candos redditum xii denariorum de molendino suo in Norton iuxta mare ex dono Radulfi de Roseto toftum Guderini in Burnham et ii acras terre et dimidiam in campis ex dono Roberti de Vall duas acras terre ex dono Ricardi filii Galfridi dimidiam acram terre in villa de Snaringes et unam acram in campis ex dono Willelmi de Millers iiii acras terre in Birstone ex dono Willelmi de Vealtr vi acras terre in campis de Westfeld et homagium Helye filii Alurici de Hocham cum crofto suo ex dono Rogeri de Mathoein totam terram dominii sui de Thydebi cum prato scilicet duas acras et dimidiam Hec itaque omnia et alia que memorati canonici sicut prediximus in presentiarum canonice possident sicut carte donatorum testantur eis confirmavimus et que processu temporis iustis modis poterunt adipisci firma et inconcussa ipsis inperpetuum constare volumus Et ut hec nostre confirmationis pagina perpetue firmitatis robur optineat eam sigilli nostri appositione communimus districtius inhibentes ne quis ex temeritate sive ex malitia contra eam venire presumat Quod si quis spiritu temerario ductus attemptaverit et iam dictorum canonicorum pacem et quietem turbare presumpserit procul dubio se noverit acrimoniam pene debite non evasurum Hanc autem confirmationem nostram observantibus et eisdem canonicis pietatis intuitu aliqua bona conferentibus sit pax et salus eterna Testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter