utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410030

Charter Number: 02410030
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1131 - 1137
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Volumus ad notitiam posterorum pervenire concordiam factam de disceptatione qua inter se invicem contendabant monachi de Leominstr et Milo Conestabulus pro parrochia hominum de Bradefeld quos predicti monachi ad parrochiam de Leominstr dicebant pertinere et Milo defendebat Concordati sunt autem eo tenore ut monachi Leoministr haberent de predicta villa Bradefeld scrifcorn sicut antea habuerant et in Augusto ii acras bladi de dominio unam videlicet frumenti et alteram avene quia has antea quoque habuerant et romescot reciperent sicut etiam prius receperant et corpora defunctorum ecclesia de Bodeham sepeliat et cetera beneficia recipiat Acta sunt hec in synodo Herford nobis presentibus Roberto episcopo Herford et abbatibus Waltero Glow Godefrido Wichlec Herberto Salop et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter