utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410046

Charter Number: 02410046
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1134 - 1144
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rotbertus dei gratia Herefordensis ecclesie humilis minister omnibus sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem et benedictionem Omnes certissime sciant fideles quod Ricardus de Cormelles et fratres sui divina admoniti inspiratione pro parentum suorum et pro suis etiam animabus deo et sancte Marie et sancto Florencio monachisque apud Monemutam commorantibus ecclesiam de Tadintona cum rebus que ad eam pertinent omnes libere dederunt et semper absque calumpnia habendam concesserunt hoc autem donum in capitulo Herefordie presente canonicorum conventu predictus Ricardus in manu mea qui episcopus eram cum textu euangeliorum humili devotione donavit quod ego ipse quoque ibidem in manu Gofredi prioris cum eodem textu tradidi et pontificali auctoritate confirmavi Hoc revera totum viderunt et diligenter annuerunt Radulfus decanus Gislebertus de Ewroic Briencius thesaurarius ceterique eiusdem ecclesie canonici et plures alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter