utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410051

Charter Number: 02410051
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1138 - 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Herefordensis episcopus Radulfo decano totique conventui Herefordensis ecclesie salutem Noverit dilectio vestra nos die sancti Kalixit pape pro salute populi circumiacentis capellam de Estleg dedicasse et pro necessaria pacis ibidem cimiterium benedixisse et hoc in primis concessisse ut prefata capella que eatenus capella de Momerfeld fuerat semper capella remaneat et consuetudines que ad capellam pertinent persolvat In die vero dedicationis eiusdem capelle abbas Salopesberie loci illius dominus concessit prefate capelle dimidiam vigatam terre et unum esartum quatuor solidorum unamque domum in eadem villa ita videlicet quod abbas et monachi Salopesberie omnes decimas de quibusdam terris in manerio dicte ville sitis una cum decimis omnium esartorum eiusdem manerii amodo in pace et integre teneant sicut eas hactenus tenuerunt et possederunt Nos autem hanc pacem in prefato loco ponentes successores nostros precamur ut pacem quam nos misericordia dei incepimus sua auctoritate confirment et manuteneant Hiis testibus Rainaldo priore de Wenel Petro archidiacono Hugone canonico Lauton Ricardo et Elurico decanis David et Waltero capellanis meis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter