utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410060

Charter Number: 02410060
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1149
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Dilectis sibi in Christo fratribus universis sancte matris ecclesie filiis frater G[ilebertus] H[erefordensis] ecclesie dictus episcopus salutem et dilectionem in Domino Caritati vestre presenti scripto notificamus nos certo religiosarum personarum cognovisse testimonio presentium latorem Benedictum coram iustitia predecessoris nostri bone memorie R[oberti] episcopi septima sacerdotum manu iurasse fratrem suum de cuius morte suspectus fuerat machinatione sua aut consensu aut voluntate nunquam mortem incurise Qui ut plene super hoc facto ostenderet innocentiam suam in presentia nostra multis nobiscum assidentibus in hunc etiam modum iuravit Parentes mei qui de morte fratris mei suspecti hactenus sunt habiti mortem ipsi non intulerunt Nemo etiam mei causa mortem ipsi machinatus est sic me Deus adiuvet et hec sancta Quod iuramentum duodecim ilico sacerdotes in hunc modum confirmaverunt Benedictum hunc super hac re verum iurasse nobis certum est sic nos Deus adiuvet et hec sancta Quod cum in presentia nostra sic actum est ne solita deinceps innoscentia ipsius prematur infamia quod vidimus hoc testamur et rem gestam presenti vobis scripto et sigilli nostri inpressione declaramus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter