utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410061

Charter Number: 02410061
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et posteri quod ego Gilebertus episcopus Herefordensis cogente guerra quatuor cimiteria feci in parochia ecclesie sancte Marie de Bodeham propter refugium rogatu Nicholai [de Machna et] prioris et conventus Brecon Ut igitur matris ecclesie sit salva dignitas nec capelle cimiteriorum maius ab ea requirant servitium quam coram me et clericis meis diffinitum et determinatum fuit [] Exprioris de Brecch[onia] cuius est ecclesia de Bodeham et parochianorum consensu hoc presenti scripto et servitium et donationes parochianorum episcopali auctoritate confirmo Capella de Machna tribus diebus in ebdomada deseruiatur capella vero de Ruberh et illa de Ferna duabus Illi autem qui refugium in cimiterio de Bradefeld habent ad servitium veniant vel ad matrem ecclesiam vel ad capellam de Machna que satis propinqua est Die sancte Pasche et diebus Rogationum et die Ascensionis Pentecostes Natalis Domini et in Capite ieiunii Dominica Palmarum et tribus proximis diebus ante Pascha et in omnibus festivitatibus sancte Marie et in solemnitate Omnium Sanctorum ad matrem ecclesiam sancte Marie de Bodeham parochiani communiter ad servitium veniant Consuetudines vero similiter quas ipsa mater ecclesia habere solet antiquitus communiter faciant et teneant Donationes huiusmodi sunt Nicholaus de Machna dedit ecclesie sancte Marie de Bodeham unum ferdellum terre dimidium apud Machna et dimidium apud Risbergh et medietatern omnium rerum quas possidet apud Machne et totam post obitum fratris sui Roberti clerici vel si idem Robertus se ad religionem dederit dedit etiarn tertiam partem portionis sue cum obierit totius substantie que sibi contigerit preterea communionem pasture sue et de Machna et de Risbergh Hec ipse Nicholaus affidavit in manu mea coram Radulfo priore de Brecch[onia] et parochianis de Bodeham Ceteri uero de cimiterio de Machna dederunt de unoquoque ferdello duas acras Robertus quidem de sancto Albino qui Rueberch tenet in parochia de Bodeham dedit totam decimam suam de Rueberch et dimidium ibi ferdellum terre cum bosculo quodam et prato et communionem pasture et unam mansuram Henricus vero de Ferna dedit dimidium ferdellum cum mansura et communionem pasture tam in bosco quam in plano Illi de Bradefeld unum ferdellum dederunt cum quatuor mansuris et communionem pasture Quia igitur necessitate cogente hec quatuor cimiteria feci in parochia ecclesie sancte Made de Bodeham rogatu prioris et fratrum de Brecch[onia] quorum ipsa ecclesia est concedo et hoc similiter presenti scripto confirmo ut capelle eorum libere sint et quiete ab omni temporali consuetudine
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter