utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410094

Charter Number: 02410094
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1161
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G dei gratia Heref episcopus dilectis sibi in domino universis sancte Hereford ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Predecessoris nostri pie recordationis Roberti Heref quondam episcopi vestigia sequentes quod ab eo in consecratione cimiterii de Hethfeld utilitati ecclesie de Leom provisum est concessa nobis a domino potestate confirmamus scilicet ut consecratum ab eo cimiterium in Hethfeld tanquam augmentum quoddam habeatur cimiterii de Leom hac conditione ut quicquid oblationis ad sepulturam cuius libet defuncti ibidem evenerit totum sit proprie monachorum de Leom tanquam si corpus ipsum defuncti in principali cimiterio Leom sepeliretur Hoc proviso ut clericus quicumque in illa capella ministraverit securitatem faciat prefatis monachis quod hoc ius ipsorum fideliter eis quantum in ipso est conservabit Capella autem ipsa in hiis que ad servitium episcopi pertinent non sicut mater ecclesia set sicut capella habeatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter