utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410108

Charter Number: 02410108
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1155
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f55r)
map View Map
Charter:
Gilebertus Dei gratia episcopus Herefordensis ecclesie omnibus fidelibus sancte ecclesie tam presentibus quam futuris salutem et benedictionem Sciatis omnes quod Rogerus comes Hereford[ensis] pro salute anime sue et omnium antecessorum suorum dedit Deo et ecclesie sancte Marie de Rading et monachis ibidem Deo servientibus villulam de Bradeford cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam Quam villulam predictus comes escambiavit de Hugone de Kilpec et dedit ei in escambium pro ea villam que vocatur Kingestuna quam acquietavit de Rodberto Britone et in capitulo Hereford[ensi] in presentia nostra et totius capituli saisivit Hugonem de Kingestuna Hugo vero comitem de Bradeford comes proinde saisivit monachos de Rading de Bradeford per unum textum Huius donationis isti sunt testes ego G[ilebertus] episcopus Herfordensis cum toto capitulo nostro Baderun de Munemue Walterus de Clifford et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter