utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410119

Charter Number: 02410119
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1165
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Rodbertus dei gratia Hereford ecclesie minister humilis universis sancte matris ecclesie filiis imperpetuum Noverit universitatis vestre discretio controversiam quandam inter monachos beati Petri de Glouc et Iohannem presbiterum de Lameys diutius extitisse super duabus partibus decime dominii de Brechennio ultra Uscam in Lameis scilicet pecorum caseorum et omnium aliarum rerum de quibus decime dari debent ipsamque a domino papa nobis delegatam subscripte compositionis fine ad ultimum quievisse Convenientibus hinc inde partibus in presentia nostra prefatus Iohannes petitioni abbatis et monachorum Glouc cessit seseque eis in annua pensione xii d infra octo dies natalis domini apud Glasburiam dum vixerit solvendorum pro supradicta decima obligavit Hanc compositionem nos ratam habentes concedimus ipsamque auctoritate delegati iudicis et sigilli nostri impressione confirmamus Actum anno verbi incarnati mclxv episcopatus nostri secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter