utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410155

Charter Number: 02410155
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1186
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis R Hereford dei gratia episcopus eternam in domino salutem Universitati vestre notum facimus quod dominus noster rex Henricus secundus nobis assidentibus ei apud Hereford concessit et dedit capellam Sancti Martini que est in castello Hereford liberam et quietam cum omnibus pertinentiis suis abbati Gloecestr et priori et monachis in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci Hereford deo regulariter servientibus in perpetuam elemosinam Nos igitur hanc donationem capelle Sancti Martini cum omnibus suis pertinentiis scilicet ecclesia de Maneshulle cum terris et decimis ad eam pertinentibus et cum duabus partibus decime dominii de Iareshore et duabus partibus decime dominii de Yarchulle et de Huggeton et de Arcleston et de Wriminton et tota decima gardini Hugonis de Laci ultra Waiam et omnibus obventionibus castelli Hereford ac ipsam parochialem ecclesiam Sancti Guthlaci infra ambitum castelli Hereford que matrix est aliorum cum omnibus suis pertinentiis decaniis prebendis dignitatibus et parochiis scilicet prebenda de Hope iuxta Magane capella de Felton prebenda de Acle infra parochiam de Acle Pichardi prebenda de Yynghulle presbiterorum et parva Yynghull que sunt de parochia ipsius ecclesie Sancti Guthlaci a fundatione cuiusque parochiarum immediate pertinet ad priorem ipsius ecclesie Sancti Guthlaci et prebenda de Ludeloged infra parochiam de Pipa que omnia sunt de decaniis ipsius ecclesie Sancti Gudlaci prebenda de Acle dumtaxat excepta auctoritate episcopali confirmand tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Radulpho priore Sancti Oswaldi []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter