utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410162

Charter Number: 02410162
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1186
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Robertus dei gratia Hereford ecclesie dictus episcopus salutem quam a domino speramus Ex suscepte sollicitudinis officio viris religiosis provida dispensatione providere tenemur ut tanto liberius contemplationi et orationi vacare debeant quanto in exterioribus victualium necessitatibus uberius habundant Eapropter Lirensis monasterii mediocritate considerata cuius fundatio non in amplis terrarum possessionibus sed in ecclesiis potius et decimationibus consistere noscitur monachis in eodem monasterio divino mancipatis officio ad hospitum susceptionem et ad diffusioris caritatis amplificationem ecclesias cum capellis et omnibus pertinentiis suis quas in nostro habere noscuntur presulatu videlicet ecclesiam de Tehedam ecclesiam de Lideneia ecclesiam de Linton ecclesiam de Merkelai ecclesiam de Hopa ecclesiam de Fonte David ecclesiam de Orleslen ecclesiam de Thametebi ecclesiam de Wilton votive pietatis studio concedimus et eis pontificali auctoritate roboramus Verum ut vicariis onus et curam regendarum animarum suscepturis honesta et sufficiens sustentatio ex prescriptis ecclesiis ministrentur ipsis tertiam portionem omnium decimarum oblationum et omnium obventionum ad iam dictas ecclesias sive ad altare aut cimiterium spectantium assignamus Ne ergo posteritas evacuet quod equitate previa statuta esse cognoscitur illud presentis scripti serie et sigilli nostri impressione duximus muniendum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter