utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410169

Charter Number: 02410169
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1173 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Herford ecclesie electus universis sancte matris ecclesie filiis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra causam que vertebatur inter Rog filium Mauricii et Ioseph abbatem et monachos de Rading super decimationibus totius dominii de Hamtona quas idem Rogerus ex mandato domini pape quod nobis super his cognoscendum attulerat ad ius ecclesie sue de Bakintun pertinere contendebat amicabili interveniente compositione coram nobis fuisse sopitam Modus autem compositionis talis est [] Memoratus Rogerus cessit iuri quod videbatur habere in predictis decimationibus et eas tanquam ad ius ecclesie de Leominst pertinentes in manu nostra refutavit Nos itaque auctoritate domini pape qua in hac parte functi sumus memoratas decimationes iamdicto abbati et monachis quietas et absolutas resignavimus Abbas vero de voluntate et consilio conventus pretaxatas decimationes iamdicto Rogero in tota vita sua concessit habendas sub unius aurei pensione singulis annis infra octavas sancti Michaelis persolvendi Ne ergo in posterum alicuius versutia posset ista compositio dissolvi et in irritum revocari eam litterarum nostrarum attestatione et sigilli nostri appositione auctoritate domini pape qua freti sumus curavimus roborare
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter