utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410179

Charter Number: 02410179
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Ver dei gratia Hereford episcopus salutem in domino Notum sit vobis me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Ade de Estona homini et fideli meo pro homagio et servicio suo totam terram meam de Eston cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in dominiis in liberis tenementis et villanagiis in terra culta et inculta et in omnibus rebus et consuetudinibus que quidem terra assignata fuit ecclesie Hereford pro decem libratis terre tenendam prefato Ade et heredibus suis de me et successoribus meis episcopis ad feodo firmam sine omni instauramento et sine domibus in curia libere et quiete ab omni servicio et exactione reddendo inde annuatim michi et successoribus meis pro omnibus rebus decem libras ad quatuor terminos scilicet ad Natale quinquaginta solidos ad annunciationem Sancte Marie quinquaginta solidos ad festum Sancti Iohannis Baptiste quinquaginta solidos ad festum Sancti Michaelis quinquaginta solidos De hac vero terra homagium prenominati Ade in plena curia apud Herefordiam accepi ipsamque terram cum omnibus pertinentiis suis ego et successores mei debemus warantizare predicto Ade et heredibus suis adversus omnes homines Quod ut firmum et stabile perpetuo maneat presenti carta et sigillo meo confirmavi Hiis testibus Ricardo decano Heref Radulfo eiusdem loci archidyacono Hugone archidiacono de Salopesir Waltero Map archidiacono Oxon Henrico de Mineriis Willelmo de Saliceto Iohanne de Kilpec Gileberto Talebot Magistro Nicholao de Hamton Magistro Osberto et Willelmo capellanis Hugone de Hesela Iohanne de Stanford et Henrico filio suo Hugone de Dunr[a]a Hugone de Wauford Reginaldo Foliot Alexandro de Estenor Ricardo Britone Mauricio de Cradelea Gregorio de Everlea et Willelmo et Waltero et Thoma et Galfrido fratribus suis Eustachio de Wttona et Iohanne de [Wika] fratre suo Petro Fulcherii et Ricardo fratre s[uo] [Petro] clerico de Linham Et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter