utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410188

Charter Number: 02410188
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia Hereford episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis perpetuam in domino salutem Quamvis ex iniuncto nostre sollicitudini officio teneamur parochianorum nostrorum saluti in domino sollerter providere propensius tamen virorum religiosorum utilitati invigilare debemus qui pro erratis delinquentium ad deum intendunt totamque etatem suam in dei laudibus expendunt Hinc est quod nos accepto ab omnibus bono odore integre fame Cormel ecclesie paterna pietate eidem prospicere cupientes et eiusdem facultates dilatare volentes ecclesie que nostre honorem respicientes concedimus prefate ecclesie Cormel et eiusdem loci conventui et episcopali auctoritate assensu capituli nostri confirmamus quod liceat eis de cetero post decessum clericorum ecclesias quas in diocesi Hereford habere noscuntur videlicet de Dimmocha et de Newent de Kingeslen capellam de Pantel libere et sine aliqua contradictione sibi appropriare et totum emolumentum earum in usus proprios convertere et pro arbitrio suo presbiteros idoneos in eisdem ecclesiis ministraturos constituere salva dignitate ecclesie Hereford Volumus etiam ad omnium notitiam devenire nos communi assensu Hereford et Cormel capitulorum de pretaxatis ecclesiis nostre diocesis in usus predictorum fratrum cum vacaverint plene convertendis prebendam unam in ecclesia Hereford constituisse et eorundem assensu in capitulo nostro virum venerabilem amicum et fratrem nostrum in Cristo karissimum S abbatem Cormel in canonicum Hereford suscepisse locum ei in capitulo et stallum in choro designantes predictas ecclesias eidem in prebendam perpetuam et omnibus eius successoribus assignasse Persona vero dicti abbatis humana forte ablata de medio statuimus ut persona illa Cormel monasterii que potiorem post abbatem locum tenuerit vacante abbatia Cormel vices canonici in loco predicti abbatis in ecclesia interim optineat donec abbas futurus substituatur et a nobis vel a successore nostro sine omni difficultate in prenominatam prebendam suam canonicus admittatur Placuit etiam inter nos et memoratas ecclesias ut predictus abbas idoneum vicarium pro voluntate sua in ecclesia nostra statuat vice ipsius absentis ministrantem et assidue inibi residentiam facturum qui cotidie panem et cervisiam canonico debitam vice abbatis dum ipse abbas absens fuerit ad victualium necessitatem percipiat Predictus vero abbas quamdiu in ecclesia nostra presens extiterit predictum panem et cervisiam iuxta consuetudinem ecclesie nostre ut canonicus habebit et obventionibus dum in ecclesia presens steterit ad altare maius provenientibus plene ut canonicus communicabit Preterea si contigerit abbatem Cormel vel aliquem fratrem eiusdem loci diem ultimum claudere in nobis nuntiatum fuerit nomina defunctorum in nostro ponentur martirologio ut in anniversariis diebus suis servitium defunctorum pro eis sicut pro canonicis nostris fiat Et capitulum Hereford cum inde fuerit requisitum in negotiis domini abbatis manum auxilii et consilii sumptibus domini abbatis porrigere tenetur et ecclesie sue iura pro posse tueri et conservare Et nos huic confirmationi nostre robur accommodantes eam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri cum capituli Hereford sigilli impressione communire curavimus Hiis testibus R decano Hereford et eiusdem loci capitulo R priore de Strigull Ingerammo monacho R persona de Bekeford Hamelino de Aquila Willelmo Haket Hugone pistore et multis aliis Facta est autem hec concessio anno incarnationis dominice millesimo centesimo nonagesimo quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter