utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410189

Charter Number: 02410189
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1187 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W dei permissione Hereford ecclesie minister eternam in domino salutem Inspectis scriptis autenticis dilectorum in Cristo filiorum Haraldi de Ewias et Roberti filii sui et Roberti filii Roberti accepimus quod ad eorundem donationem et concessionem venerabilis frater noster Thomas dei gratia abbas Glouc et prior et monachi Sancti Michaelis et Sancti Iacobi de Ewias ecclesias de Sancta Kama et de Sancta Foa de Eatton canonice adepti sunt Nos vero donationem et concessionem predictorum virorum ratam habentes iamdictas ecclesias videlicet de Sancta Kama et de Sancta Foa priori et monachis de Ewias cum omnibus pertinentiis suis sicut in instrumentis que de predictis viris habent expresse continetur perpetuo possidendas concedimus et auctoritate episcopali confirmamus Et ut hec nostra confirmatio rata et inconvulsa permaneat eam presentis pagine subscriptione et sigilli nostri appositione communire curavimus Hiis testibus Ricardo decano Gilberto thesaurario et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter