utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410200

Charter Number: 02410200
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1195
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W dei gratia Herefordensis ecclesie minister eternam in domino salutem Universitati vestre innotescimus quod accedens ad nos venerabilis frater noster abbas Cormel cum literis conventus sui de abitione ratiecclesiam suam de Maurthyn cum omnibus pertinentiis suis capitulo Hereford in augmentum commune sue videlicet panis et cervisie contulit et dilectum in Cristo filium R decanum nomine capituli in capitulo Hereford in ecclesia illa instituendum presentavit quem ad ipsius presentationem in eadem ecclesia instituimus et in corporalem possessionem eiusdem ecclesie per officiales nostros fecimus introduci Quod quia perpetue stabilitatis robur optinere volumus presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmare curavimus Facta est autem hec concessio anno incarnationis domini mcentesimo nonagesimo quinto Hiis testibus Magistro Roberto Folet Magistro Nicholao Magistro Osberto Reginaldo Foliot Iohanne diacono et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter