utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410207

Charter Number: 02410207
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1198
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Heref ecclesie minister humilis salutem in domino Cum ex officio nobis iniuncto singulorum necessitatibus puro conpati affectu et pleno pro possibilitate nostra subvenire teneamur effectum maxime viris religionis duximus concedendum id in quo nullum ecclesie nostre vel nobis novimus imminere periculum et eis pro certo scimus esse profuturum Hinc est quod attendentes inopiam dilectorum filiorum nostrorum monachorum Hereford quam ex aque defectu sustinent consilio et assensu capituli nostri eis molendinum nostrum ante portam eorum positum quod tantum unam marcam argenti solvere consuevit pro duabus marcis singulis annis nobis et successoribus nostris solvendis concessimus inperpetuum videlicet unam marcam ad annuntiationem Beate Marie et unam marcam ad festum Sancti Michaelis Et ne imposterum super hoc emergat ambiguitas id presentis scripti et nostri sigilli et sigilli capituli nostri confirmat et declarat auctoritas Hiis t[estibus] Ada de Eston Magistro Nicholao de Hamptun M[agistro] Roberto Grossi Capitis M[agistro] Osberto et Willelmo capellanis nostris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter