utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410228

Charter Number: 02410228
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1195 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W dei miseratione Hereford ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Piarum mentium est viris religiosis in suis necessitatibus tanto propensius subvenire quanto ipsos obsequiis divinis benignius invigilare et in relevandis indigentium necessitatibus propensius credimus laborare Attendentes igitur hospitalitatis gratiam quam dilecti in Cristo filii monachi Wenlocensis monasterii in communicandis advenientium sarcinis noscuntur impendisse intuitu pietatis concedimus et presentium auctoritate confirmamus predictis monachis ut licitum sit et liberum eis ecclesiam de Dudinton cum omnibus pertinentiis suis post decessum Magistri Nicholai de Hamptun eiusdem ecclesie vicarii sibi appropriare et omnia inde provenientia in usus suos convertere Quod quia perpetue stabilitatis robur volumus optinere presenti scripto et sigillo nostro confirmare curavimus Hiis testibus Roberto Folet Magistro Iohanne Clementis Magistro Roberto Magistro Osberto Willelmo capell Reginaldo Foliot Rogerode Ver et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter