utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410234

Charter Number: 02410234
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
W dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis venerabili fratri dei gratia abbati et conventui Salopesberie eternam in domino salutem Fraternitati vestre significamus quod Robertus filius Aer in presentia nostra constitutus coram multis clericis et laicis confessus est quod neminem ad capellam de Estun de iure potuit presentar constanter asserens quod eadem capella iure advocationis ad nos pertinebat Nos vero cum Willelmus capellanus de Estun eandem capellam in manum nostram spontanea voluntate resignasset eiusdem capelle curam et custodiam Petro capellano de Hopton auctoritate nostra dicti Roberti nec alterius presentationem vel consensu requisito concessimus ius nostrum vobis illisum ac illibatam plenius observantes Quod ideo [] vobis auctoritate presentium ducimus insinuando ne prefatus Robertus vel alius facti nostri occasione aliquid iuris in eadem capella possit vendicare Rogantes in domino quatinus caritate dei et nostre petitionis intuitu preces nostras vobis pro memorato Petro viro discreto porrectas habetis exauditas Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter