utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410244

Charter Number: 02410244
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1201
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Egidius dei gratia Hereford ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos assensu capituli Hereford concessisse et hac carta nostra confirmasse dilecto in Cristo filio Ade de Estona homini nostro et fideli totam terram de Estona quam Willelmus de Ver episcopus predecessor noster bone memorie prenominato Ade pro homagio et servitio suo dedit et concessit et sua carta confirmavit Hanc siquidem terram cum omnibus pertinentiis suis predicto Ade concessimus in bosco in plano in pratis in pascuis in viis in semitis in dominiis et villanagiis et liberis [tenemen]tis in terra culta et inculta et in omnibus rebus et consuetudinibus tenendam et habendam prefato Ade et heredibus suis de nobis et successoribus nostris episcopis Hereford iure hereditario ad feodo firmam libere et quiete honorifice plenarie et integre ab omni servitio et seculari exactione reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris pro omnibus rebus decem libras argenti ad quatuor terminos videlicet ad Natale domini quinquaginta solidos ad Annuntiationem beate Marie quinquaginta solidos ad festum Sancti Iohannis Baptiste quinquaginta solidos ad festum Sancti Michaelis quinquaginta solidos De hac vero terra hom[agium] prefati Ade in plena curia nostra apud Bosebur accepimus ipsamque terram cum omnibus pertinentiis suis debemus nos et successores nostri warantizare eidem Ade et heredibus suis adversus omnes homines Quod ut firmum et stabile in perpetuum permaneat presenti carta et sigilli nostri appositione confirmare et corroborare curavimus Hiis testibus capitulo Hereford sigillo suo hoc idem approbante Ricardo decano Hereford Hugone archidiacono de Salopes Magistro Philippo de Lindeseia Magistro Theodbaldo de Len Magistro Hugone de Mappenour Domino Hugone de Breus Magistro Philippo Mapp capellanis episcopi Willelmo et Simone Willelmo de Aldemonneston Mauricio de Crad[eleg] Magistro Alexandro de Lideiard Alexandro de Estenour Gregorio de Everleia et Waltero et Thoma et Gaufrido fratribus suis Eustachio de Wttun et Iohanne de Wiche fratre eius Petro Fulch et Ricardo fratre eius [Henrico] Sturmi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter