utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410250

Charter Number: 02410250
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
E dei gratia Hereford episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Quod ab antecessoribus fit divine pietatis intuitu non debet ab eorum successoribus extirpari Eapropter universorum notitie volumus pervenire quod concessimus ecclesie Cormel et eiusdem loci conventui quod liceat eis ecclesias quas habent in Hereford diocesi videlicet de Dimmoch de Newent de Kingeslen et capellam de Pantele libere et sine alicuius contradictione totumque earum proventum in propriis usibus possidere et pro arbitrio suo presbiteros idoneos in eisdem ecclesiis ministraturos constituere salva dignitate ecclesie Hereford et preterea prebendam de supradictis ecclesiis et capella ex assensu communi Willelmi episcopi et capituli in Hereford ecclesia iure perpetuo stabilitam ab abbate Cormel et suis successoribus integre possidendam atque in usus suos fratrumque suorum sine impedimento et difficultate imposterum optinendam et locum in capitulo et stallum in choro a dictis episcopo et capitulo designatum et ut habeat quisquis sit abbas Cormel vicarium in ecclesia Hereford qui pro se in dicta ecclesia Hereford valeat ministrare panem et cervisiam sicut alii canonici recepturus Ut hec autem concessio firma sit et stabilis perseveret omnes illos qui ei contradicere presumpserint auctoritate a domino nobis data a communione fidelium sequestramus ita quod in die districti examinis summi iudicis indignationem sentiant et cum iniquis accipiant portionem necnon presens scriptum et caractere sigilli nostri et capituli roboravimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter