utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410252

Charter Number: 02410252
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1200 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris ad quos presens carta pervenerit Egidius dei gratia Heref ecclesie minister humilis utriusque vite salutem in ipso domino salutari Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos venerabilis domini Roberti predecessoris nostri Heref episcopi cartam legisse et diligenter inspexisse que data est in hanc formam Universis sancte matris ecclesie filiis Robertus dei gratia Heref minister humilis perpetuam in domino salutem Noverit universitas vestra quod cum primum ad regimen Hereford ecclesie deo vocante accessissemus invenimus in castalario de Lideb Madocum Radulfum et Agnetem uxorem eius tenentes terram de Linleg et episcopo Hereford unam marcam sub annua pensione inde reddentes Postea abbas de Hagaman et conventus per litteras domini pape adversus eos controversiam super iamdicta terra moverunt et coram iudicibus delegatis eam demum evicerunt Ita quod Madocus et Radulfus consensu et assensu Agnetis uxoris eius coram G decano et R archidiacono et Ivone thesaurario et Waltero senssesch et multis aliis terram illam sine omni reclamatione in manum nostram resignaverunt et nos abbatem et conventum de Hagaman de eadem terra cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et aquis et pascuis et omnibus aliis locis investivimus tenendam de nobis et successoribus nostris inperpetuum sub annua pensione viginti solidorum solvendorum in duobus terminis medietatem in Pentecost et alteram medietatem in festo beati Martini Preterea omni anno quo werra fuerit ad summonitionem nostram et ballivi nostri invenient in castello de Lideb unum servientem per quindecim tantum dies per expensas suas Et si forte dominus episcopus aliquando a liberis illius feudi hominibus auxilium exigere opus habuerit tunc facient sicuti terra illa antiquitus facere consuevit secundum recordationem curie nostre de Lideb Quod quia firmum et stabile manere volumus presenti carta et sigilli nostri attestatione premunimus et confirmamus Hiis testibus G decano Radulfo archidiacono Ivone thesaurario Reginaldo constabil magistro Eustachio Reginaldo capellano Willelmo camerario Willelmo decano de Brugg Hugone decano de Herchull Waltero decano de Humbre magistro Osberto et multis aliis Nos igitur relligionem abbatis et conventus de Hagaman per veridica multorum testimonia comprobantes [ipsis] eandem terram sicut eis secundum tenorem carte felicis memorie nominati predecessoris nostri R Hereford episcopi concessa est et confirmata littere vivacis munimine sigillique nostri testimonio communivimus et confirma[vimus] Hiis testibus magistro Philippo magistro Hugone de Mappenour Roberto de Furch magistro Nicholao de Wlfrenehamton magistro Osberto magistro Gaufrido Roberto Corbeth Iohanne [E] fratre eius Bartholomeo de Mortun Gaufrido de Blie Waltero de Munetun Rogero Sprenghose et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter