utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410255

Charter Number: 02410255
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Egidius divina permissione Herefordensis ecclesie minister eternam in domino salutem Vigilantie pastoralis cura nos ammonet dilectorum in Cristo filiorum nostrorum canonicorum Herefordensis ecclesie tranquillitati et paci propensius intendere et ne cuiusquam malitia perturbentur in posterum debita sollicitudine providere Cupientes igitur redditus et possessiones eorundem filiorum nostrorum debita libertate et integritate gaudere iura prebendarum et maneriorum suorum et ceterarum terrarum et reddituum tam in mobilibus quam in inmobilibus consistentia nec non et causas ecclesiasticas cum proventibus et emolumentis earum inter homines eorum et de excessibus eorundem hominum emergentes sub ea integritate et libertate qua temporibus predecessorum nostrorum gavisi sunt eis concedimus et episcopali autoritate confirmamus districtius inhibentes ne cuiquam nostre iurisdictioni supposito liceat hanc nostri beneficii confirmationem infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis vero hoc attemptare presumpserit indignationem dei omnipotentis nec non et beate Marie et beati Ethelberti et nostram se noverit incursurum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter