utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410267

Charter Number: 02410267
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus s[ancte] m[atris] e[cclesie] f[iliis] E Heref episcopus salutem Noverit universitas vestra nos venerabilis antecessoris nostri Roberti Foliot Heref electi cartam inspexisse in qua continetur quod cum causa que vertebatur inter Rogerum filium Mauricii et abbatem et monachos de Rading super decimis totius dominii de Hamt ei esset a domino papa commissa hoc modo sopita est Predictus R spontanea voluntate cessit iuri quod se dicebat in illis decimis habere quas idem electus in manu sua resignatas contulerit abbati et monachis de Rading Abbas vero Rading una cum assensu totius conventus prenominatas decimas eidem Rogero concessit habendas tota vita sua sub unius aurei pensione annuatim infra octabas Sancti Michaelis domui Rad[ing] persolvenda Inspeximus etiam scriptum autenticum venerabilis antecessoris nostri G episcopi in quo continetur quod causa verteretur inter abbatem Rading et G de Hant super decimis de Hamt quas idem G ad ecclesiam de Leom antiquo iure pertinentes tempore gwerre violenter occupatas detinuit Ecclesia de Leom super ius suum reclamante abbas Rading in eiusdem episcopi presentia per testes omni exceptione maiores sufficienter probavit totum ius parrochiale de Hamt tam vivorum quam mortuorum ad ecclesiam de Leom pertinere et sic ecclesia de Leom predictarum decimarum possessionum sibi adiudicatam integre recepit Nos igitur quod a predecessoribus nostris sicut in eorum scriptis autenticis continetur rationabiliter actum est ratum habemus et episcopali auctoritate confirmamus Noverit etiam universitas vestra Rogerum filium Mauricii predictas decimas de Hamt in presentia capituli nostri Heref in manus nostras resignasse quas nos interventu divine pietatis priori et monachis de Leom in proprios usus in perpetuum concessimus tenendas Hanc igitur concessionem perpetue firmitatem stabilitatis optinere desiderantes eam una cum hiis que in predictis autenticis continentur commissa nobis a deo auctoritate confirmare curavimus unde presens scriptum tam sigillo nostro quam sigillo capituli nostri Hereford roboratum confecimus T []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter