utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410274

Charter Number: 02410274
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Egidius divina permissione Herefordensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos pro anima nostra et pro animabus omnium predecessorum et successorum nostrorum concessisse et confirmasse deo et ecclesie Sancti Egidii Minoris Malvernie et monachis eiusdem loci donationem et concessionem quam venerabilis predecessor noster quondam Herefordensis episcopus Willelmus fecit eisdem ecclesie et monachis de assartis de la Dirfaud cum pertinentiis suis secundum quod plenius continetur in carta eiusdem Willelmi necnon et concessionem et donationem quam Iohannes de Stanford fecit dictis ecclesie et monachis de tenemento suo et tota terra sua de Horton cum pertinentiis suis habend et tenend pro nobis et successoribus nostris sibi et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam et liberam ab omnibus servitiis ut in homagiis wardis releviis exchaetis auxiliis exactionibus consuetudinibus et demandis et ab omnibus sectis curiarum nostrarum hundredorum halymot laweday et omnibus servitiis forinsecis extrinsecis et omnibus rebus que ab eisdem pro iam dictis terris et tenementis exigi poterunt in futurum quovismodo Et ne dictam confirmationem nostram aliquis valeat infirmare nos eam in premissis omnibus et singulis de consensu et voluntate capituli nostri Hereford autoritate pontificali ratificamus et confirmamus presertim cum ex tenore carte dicti domini Willelmi manifeste pateat memorati loci conventum in obitu omnium episcoporum Herford de seculo successive migrantium unum annale se celebraturum pro salute omnium fidelium in verbo domini fideliter promisisse Quod quia firmum et stabile in perpetuum volumus permanere sigillum nostrum presenti scripto apponi facimus Hiis testibus Henrico de Stanford Osberto de Kenecestr Willelmo de Northinton Mauricio de Cradel Radulfo de Hulla Alano de Walynton Nicholao Seculari et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter